Mosaico decorativo

Fondare 955 Risultati per: David Fabula

  • Respondens autem Achis locutus est ad David: “Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”. (Liber I Samuelis 29, 9)

  • Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)

  • Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)

  • Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)

  • levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae. (Liber I Samuelis 30, 4)

  • Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 30, 5)

  • Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)

  • et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “Applica ad me ephod”. Et applicuit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)

  • Et consuluit David Dominum dicens: “Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non?”. Dixitque ei: “Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam”. (Liber I Samuelis 30, 8)

  • Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)

  • Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, (Liber I Samuelis 30, 11)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina