Fondare 6 Risultati per: Dalila
Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et vocabatur Dalila. (Liber Iudicum 16, 4)
Locuta est ergo Dalila ad Samson: “Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit, quo ligatus humilieris”. (Liber Iudicum 16, 6)
Dixitque ad eum Dalila: “Ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas”. (Liber Iudicum 16, 10)
Quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit: “Philisthim super te, Samson!”, in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula brachiorum quasi fila telarum. (Liber Iudicum 16, 12)
Dixitque Dalila rursum ad eum: “Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas”. Cui respondit Samson: “Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 13)
Dixitque ad eum Dalila: “Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo”. (Liber Iudicum 16, 15)