Fondare 515 Risultati per: Cumque
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. (Liber Iudicum 1, 13)
Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. (Liber Iudicum 2, 18)
Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant; (Liber Iudicum 3, 18)
Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)
Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)
Cui dixit angelus Dei: “Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde”. Cumque fecisset ita, (Liber Iudicum 6, 20)
Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)
Dixeruntque ad invicem: “Quis hoc fecit?”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “Gedeon filius Ioas fecit haec omnia”. (Liber Iudicum 6, 29)
Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt”. (Liber Iudicum 7, 5)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)