Fondare 87 Risultati per: Cubitorum
latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 14)
Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius (Prophetia Ezechielis 41, 15)
altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “Haec est mensa coram Domino”. (Prophetia Ezechielis 41, 22)
Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 42, 2)
Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 4)
Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum, (Prophetia Ezechielis 42, 7)
quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 42, 8)
Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)
Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor. (Prophetia Ezechielis 43, 15)
Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. (Prophetia Ezechielis 43, 16)
Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius versi ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 17)
In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. (Prophetia Ezechielis 46, 22)