Fondare 771 Risultati per: Coram Deo
Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)
Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? (Liber Iob 21, 31)
Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, (Liber Iob 23, 4)
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. (Liber Iob 26, 6)
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)
Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. (Liber Iob 33, 5)
Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. (Liber Iob 33, 6)
“Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? (Liber Iob 35, 2)
Omnino cum dixeris: “Non considerat”, iudicium est coram illo, et exspectas eum. (Liber Iob 35, 14)
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit. (Liber Psalmorum 34, 1)
Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. (Liber Psalmorum 44, 11)