Fondare 771 Risultati per: Coram Deo
Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; (Liber Nehemiae 12, 24)
Et illa mihi dixit: “Munere mihi datus est supra mercedem”. Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: “Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt”. (Liber Thobis 2, 14)
Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te. (Liber Thobis 3, 5)
Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illam coram Excelso. (Liber Thobis 4, 11)
Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: “Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis? (Liber Thobis 5, 18)
Et dixit illi: “Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum. (Liber Thobis 6, 8)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. (Liber Thobis 11, 17)
Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)
et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula. (Liber Thobis 13, 4)
Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)