Fondare 771 Risultati per: Coram Deo
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)
sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. (Liber Deuteronomii 29, 14)
Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31, 7)
convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis; (Liber Deuteronomii 31, 11)
et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel. (Liber Deuteronomii 34, 12)
“Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. (Liber Iosue 2, 9)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)
quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho. (Liber Iosue 4, 13)
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)
sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus, (Liber Iosue 4, 24)
Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5, 1)
Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi. (Liber Iosue 6, 1)