Fondare 3356 Risultati per: Cor
fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius. (Liber I Regum 11, 3)
Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, (Liber I Regum 11, 4)
Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 6)
Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. (Liber I Regum 11, 19)
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 33)
filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)
Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel (Liber I Regum 11, 38)
iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic?”. (Liber I Regum 12, 6)
Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 14)
Dixitque Ieroboam in corde suo: “Nunc revertetur regnum ad domum David, (Liber I Regum 12, 26)
si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae”. (Liber I Regum 12, 27)