Fondare 3356 Risultati per: Cor
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, (Liber I Regum 3, 10)
et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, (Liber I Regum 3, 11)
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; (Liber I Regum 3, 12)
Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo. (Liber I Regum 3, 16)
Responditque altera mulier: “Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est”. E contrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)
Dixit ergo rex: “Afferte mihi gladium!”. Cumque attulissent gladium coram rege: (Liber I Regum 3, 24)
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. (Liber I Regum 5, 9)
Super limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus malleatum. (Liber I Regum 7, 29)
Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. (Liber I Regum 7, 30)
Scalpsit quoque in tabulatis illis, fulcris eius et super limbos eius cherubim et leones et palmas secundum vacuum singulorum, et coronas per circuitum. (Liber I Regum 7, 36)
et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)