Fondare 3356 Risultati per: Cor
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)
expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. (Liber Leviticus 19, 22)
Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite. (Liber Leviticus 20, 15)
Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. (Liber Leviticus 20, 25)
Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. (Liber Leviticus 21, 7)
si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. (Liber Leviticus 21, 20)
Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis”. (Liber Leviticus 22, 25)
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)
Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum. (Liber Leviticus 23, 19)