Fondare 3356 Risultati per: Cor
Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. (Epistula II ad Corinthios 7, 2)
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
quoniam quidem “Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis”. (Epistula II ad Corinthios 10, 10)
Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)