Fondare 3356 Risultati per: Cor
dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. (Epistula I ad Corinthios 12, 13)
Nam et corpus non est unum membrum sed multa. (Epistula I ad Corinthios 12, 14)
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? (Epistula I ad Corinthios 12, 17)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; (Epistula I ad Corinthios 12, 22)
et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, (Epistula I ad Corinthios 12, 23)