Fondare 3356 Risultati per: Cor
Alii dicebant: “Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)
“Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)