Mosaico decorativo

Fondare 3356 Risultati per: Cor

  • Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; (Evangelium secundum Lucam 13, 26)

  • Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)

  • Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente”. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)

  • Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)

  • Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)

  • Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)

  • Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)

  • Et ait illis: “Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)

  • Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)

  • Respondentes dicunt illi: “Ubi, Domine?”. Qui dixit eis: “Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae”. (Evangelium secundum Lucam 17, 36)

  • Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina