Fondare 3356 Risultati per: Cor
et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)
Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)
Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 28, 23)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)
In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 30, 6)
Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. (Prophetia Ezechielis 30, 24)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua, (Prophetia Ezechielis 31, 10)
Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. (Prophetia Ezechielis 31, 12)
Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)
Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 32, 10)
Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)