Fondare 3356 Risultati per: Cor
AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)
SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)
ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)
HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. (Lamentationes 3, 22)
CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. (Lamentationes 3, 32)
CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)
NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. (Lamentationes 3, 41)
THAU. Dabis eis duritiam cordis, exsecrationem tuam. (Lamentationes 3, 65)
HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora. (Lamentationes 4, 5)
ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum. (Lamentationes 4, 7)