Fondare 50 Risultati per: Coeperunt

  • det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt (Liber Ruth 1, 9)

  • Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)

  • Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. (Liber I Samuelis 19, 20)

  • Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)

  • Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, (Liber II Paralipomenon 13, 14)

  • Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 17)

  • Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare. (Liber II Paralipomenon 29, 27)

  • Mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos. (Liber II Paralipomenon 31, 7)

  • Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: “Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis”. (Liber II Paralipomenon 31, 10)

  • A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. (Liber Esdrae 3, 6)

  • Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)

  • Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina