Fondare 107 Risultati per: Christum crucifixus
aut: “Quis descendet in abyssum?”, hoc est Christum ex mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, (Epistula ad Romanos 15, 5)
Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; (Epistula ad Romanos 15, 8)
Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)