Mosaico decorativo

Fondare 1954 Risultati per: Christum Domini

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat. (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)

  • Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 11, 16)

  • Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)

  • Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)

  • dixit: “O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? (Actus Apostolorum 13, 10)

  • Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)

  • Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina