Fondare 337 Risultati per: Christo Iesu
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; (Actus Apostolorum 26, 9)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)
Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, (Epistula ad Romanos 1, 4)
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, (Epistula ad Romanos 1, 6)
omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; (Epistula ad Romanos 3, 24)
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)