Fondare 495 Risultati per: Bene Esse
Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Noli esse pusillanimis in oratione tua; (Liber Ecclesiasticus 7, 9)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens. (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)