Fondare 455 Risultati per: Bellum bellum exercitus militum rex virtutem victoria clade obsidione arma belli belli societate

  • Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. (Liber I Regum 15, 7)

  • Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)

  • Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)

  • Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)

  • Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur, (Liber I Regum 20, 19)

  • et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos”. Credidit consilio eorum et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)

  • Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)

  • Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)

  • Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)

  • et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “Verbum mihi ad te, princeps”. Dixitque Iehu: “Ad quem ex omnibus nobis?”. At ille dixit: “Ad te, o princeps”. (Liber II Regum 9, 5)

  • “Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma, (Liber II Regum 10, 2)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina