Fondare 989 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 18)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum (Liber I Maccabaeorum 2, 32)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 10)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)
et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. (Liber I Maccabaeorum 4, 14)
dixitque ad populum: “Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est, (Liber I Maccabaeorum 4, 17)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter”. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)