Fondare 989 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum
Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem: (Liber Iudicum 20, 9)
sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)
Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?”. Quibus respondit Dominus: “Iuda ascendet primus”. (Liber Iudicum 20, 18)
Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)
et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. (Liber Iudicum 20, 20)
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?”. Quibus ille respondit: “Ascendite ad eos”. (Liber Iudicum 20, 23)
Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: “Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?”. Quibus ait Dominus: “Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras”. (Liber Iudicum 20, 28)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. (Liber Iudicum 20, 30)
Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. (Liber Iudicum 20, 34)
numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”. (Liber Ruth 1, 13)