Fondare 1158 Risultati per: Bellum Contra Moab Castra
Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa; (Liber I Regum 16, 9)
“Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem, (Liber I Regum 17, 3)
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem. (Liber I Regum 17, 5)
et dixit ad puerum suum: “Ascende et prospice contra mare”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “Non est quidquam”. Et rursum ait illi: “Revertere septem vicibus”. (Liber I Regum 18, 43)
Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)
et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)
et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos”. Credidit consilio eorum et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)
Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. (Liber I Regum 20, 26)
Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)