Fondare 687 Risultati per: Aes
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 3, 15)
Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? (Prophetia Amos 6, 2)
Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)
Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini”. (Prophetia Michaeae 6, 5)
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. (Prophetia Zachariae 5, 5)
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)