Fondare 317 Risultati per: Aegypti

  • Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis. (Prophetia Ezechielis 30, 10)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No. (Prophetia Ezechielis 30, 15)

  • Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • “Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. (Prophetia Ezechielis 30, 21)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)

  • “Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? (Prophetia Ezechielis 31, 2)

  • “Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam; violentissimae gentium omnium hae et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur omnis pompa eius. (Prophetia Ezechielis 32, 12)

  • Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • “Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 18)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina