Fondare 10534 Risultati per: Ad
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. (Liber Leviticus 26, 33)
Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente. (Liber Leviticus 26, 36)
Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi, (Liber Leviticus 26, 40)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 27, 1)
“Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium: (Liber Leviticus 27, 2)
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii; (Liber Leviticus 27, 3)
A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem; (Liber Leviticus 27, 5)
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres; (Liber Leviticus 27, 6)
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, (Liber Leviticus 27, 11)
Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)