Fondare 10534 Risultati per: Ad
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
Et quo ego vado, scitis viam”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 14, 18)
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)