Mosaico decorativo

Fondare 10534 Risultati per: Ad

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • Dixit autem Moyses ad Dominum: “Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me". (Liber Exodus 33, 12)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine”. (Liber Exodus 33, 17)

  • Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)

  • Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)

  • ait: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis”. (Liber Exodus 34, 9)

  • Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. (Liber Exodus 34, 14)

  • Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”. (Liber Exodus 34, 27)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)

  • vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina