Fondare 10534 Risultati per: Ad
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)
Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)
Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 18)
Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. (Prophetia Ezechielis 42, 19)
Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, (Prophetia Ezechielis 43, 1)
Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 4)
Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, (Prophetia Ezechielis 43, 6)
et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)
Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. (Prophetia Ezechielis 43, 9)
Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris: (Prophetia Ezechielis 43, 13)
de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti. (Prophetia Ezechielis 43, 14)
Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. (Prophetia Ezechielis 43, 16)