Fondare 10534 Risultati per: Ad
Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 7, 1)
Finis venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)
Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non confortabit. (Prophetia Ezechielis 7, 13)
Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 14)
Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)
Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. (Prophetia Ezechielis 7, 24)
Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)
et dixit ad me: “Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis”. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. (Prophetia Ezechielis 8, 5)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)
Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)