Fondare 10534 Risultati per: Ad
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)
Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. (Liber Exodus 12, 18)
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. (Liber Exodus 12, 19)
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)
dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"”. Incurvatusque populus adoravit; (Liber Exodus 12, 27)
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)
advena et mercennarius non edent ex eo. (Liber Exodus 12, 45)
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”. (Liber Exodus 12, 49)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)