Mosaico decorativo

Fondare 10534 Risultati per: Ad

  • Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)

  • et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)

  • ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)

  • Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; (Liber Sapientiae 14, 12)

  • Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia; (Liber Sapientiae 14, 18)

  • neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat. (Liber Sapientiae 14, 24)

  • Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores, (Liber Sapientiae 15, 4)

  • Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina