Fondare 10534 Risultati per: Ad
meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. (Liber Psalmorum 108, 9)
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa (Liber Psalmorum 109, 2)
Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. (Liber Psalmorum 109, 4)
Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. (Liber Psalmorum 109, 5)
Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. (Liber Psalmorum 109, 6)
Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. (Liber Psalmorum 109, 20)
Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 109, 26)
Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa. (Liber Psalmorum 110, 6)
PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius. (Liber Psalmorum 111, 9)
PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria. (Liber Psalmorum 112, 9)
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. (Liber Psalmorum 113, 3)
Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. (Liber Psalmorum 115, 9)