Fondare 10534 Risultati per: Ad
Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, (Liber Psalmorum 91, 10)
In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Liber Psalmorum 91, 12)
Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum. (Liber Psalmorum 91, 14)
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum. (Liber Psalmorum 91, 15)
Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; (Liber Psalmorum 92, 8)
Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, (Liber Psalmorum 92, 15)
Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt. (Liber Psalmorum 94, 6)
Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 94, 15)
Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 94, 16)
Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea. (Liber Psalmorum 94, 17)
Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, (Liber Psalmorum 95, 6)
Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. (Liber Psalmorum 95, 10)