Fondare 10534 Risultati per: Ad
et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)
Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. (Liber Iudith 12, 10)
Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. (Liber Iudith 12, 11)
Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor”. (Liber Iudith 12, 13)
Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)
Et dixit ad eam Holofernes: “Bibe et esto nobiscum in iucunditatem”. (Liber Iudith 12, 17)
Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)
Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec. (Liber Iudith 13, 3)
Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)
Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa. (Liber Iudith 13, 6)
Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et dixit: “Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die”. (Liber Iudith 13, 7)
Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis, (Liber Iudith 13, 9)