Fondare 10534 Risultati per: Ad
Vovit Iacob etiam votum dicens: “Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)
reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)
Dixitque ad pastores: “Fratres, unde estis?”. Qui responderunt: “De Charran”. (Liber Genesis 29, 4)
Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29, 7)
Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29, 8)
Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)
et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)
Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)
Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. (Liber Genesis 29, 22)
Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)
Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)