Fondare 10534 Risultati per: Ad
Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris”. (Liber I Samuelis 21, 4)
Et respondens sacerdos David ait ei: “Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus?”. (Liber I Samuelis 21, 5)
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora”. (Liber I Samuelis 21, 6)
Dixit autem David ad Achimelech: “Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat”. (Liber I Samuelis 21, 9)
Et dixit sacerdos: “Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo”. Et ait David: “Non est huic alter similis; da mihi eum”. (Liber I Samuelis 21, 10)
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)
Et ait Achis ad servos suos: “Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 15)
Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. (Liber I Samuelis 22, 1)
Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)
Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus”. (Liber I Samuelis 22, 3)
Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)
ait ad servos suos, qui assistebant ei: “Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones, (Liber I Samuelis 22, 7)