Fondare 10534 Risultati per: Ad
Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)
Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “Tu es, qui locutus es mulieri?”. Et ille respondit: “Ego sum”. (Liber Iudicum 13, 11)
Dixitque angelus Domini ad Manue: “Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; (Liber Iudicum 13, 13)
Dixitque Manue ad angelum Domini: “Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris”. (Liber Iudicum 13, 15)
Dixitque ad eum: “Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?”. (Liber Iudicum 13, 17)
et dixit ad uxorem suam: “Morte moriemur, quia vidimus Deum”. (Liber Iudicum 13, 22)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)
Et post aliquot dies revertens, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen apum in corpore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)
Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)
Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. (Liber Iudicum 14, 10)