Fondare 10534 Risultati per: Ad
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem”. (Liber Iosue 18, 8)
Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven; (Liber Iosue 18, 12)
atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, (Liber Iosue 18, 13)
et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. (Liber Iosue 18, 14)
In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa (Liber Iosue 18, 15)
descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel (Liber Iosue 18, 16)
transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben (Liber Iosue 18, 17)
eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada (Liber Iosue 19, 2)
et Eltholad et Bethul et Horma (Liber Iosue 19, 4)
Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalathbeer, Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 19, 8)
ascenditque contra occidentem et Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam, (Liber Iosue 19, 11)