Fondare 10534 Risultati per: Ad
Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. (Liber Iosue 13, 22)
Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est (Liber Iosue 13, 24)
terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; (Liber Iosue 13, 25)
et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar, (Liber Iosue 13, 26)
in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 27)
Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. (Liber Iosue 13, 28)
et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 32)
sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)
Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)
Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)