Fondare 10534 Risultati per: Ad
Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)
Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus. (Liber Deuteronomii 9, 25)
In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. (Liber Deuteronomii 10, 1)
Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)
Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum. (Liber Deuteronomii 10, 7)
Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit. (Liber Deuteronomii 10, 10)
Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”. (Liber Deuteronomii 10, 11)
Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)
Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. (Liber Deuteronomii 10, 20)
vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum; (Liber Deuteronomii 11, 5)
ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini, (Liber Deuteronomii 11, 8)