Fondare 10534 Risultati per: Ad
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum”. (Liber Numeri 31, 4)
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam, (Liber Numeri 31, 5)
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei. (Liber Numeri 31, 6)
Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; (Liber Numeri 31, 8)
et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)
Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 31, 25)
“Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; (Liber Numeri 31, 26)
dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. (Liber Numeri 31, 27)
Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. (Liber Numeri 31, 41)