Fondare 10534 Risultati per: Ad
Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. (Liber Numeri 15, 29)
Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. (Liber Numeri 15, 30)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra”. (Liber Numeri 15, 35)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 15, 37)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas. (Liber Numeri 15, 38)
surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi. (Liber Numeri 16, 2)
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?”. (Liber Numeri 16, 3)
locutusque ad Core et ad omne concilium: “Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet. (Liber Numeri 16, 5)
Dixitque rursum ad Core: “Audite, filii Levi. (Liber Numeri 16, 8)
Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, (Liber Numeri 16, 10)
Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum”. (Liber Numeri 16, 15)
Dixitque ad Core: “Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. (Liber Numeri 16, 16)