Fondare 5749 Risultati per: Absalom autem David
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, (Epistula Iacobi 1, 9)
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)
Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)
Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “Tu sede hic bene”, pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello meo”; (Epistula Iacobi 2, 3)
Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)