Talált 20 Eredmények: vulgus

  • Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali. (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)

  • In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)

  • Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum, (Liber Ieremiae 42, 1)

  • Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur! (Liber Ieremiae 50, 37)

  • Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 30, 5)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina