Talált 149 Eredmények: virtutem Dei scientia
At dixit Iesus: “Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse”. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)
Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. (Actus Apostolorum 1, 8)
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)
quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, (Epistula I ad Corinthios 1, 5)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)