Talált 357 Eredmények: vincere milites bellum exercitus duces certamen
dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum. (Liber Genesis 36, 43)
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)
De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)
De filiis Simeon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 22)
Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab; (Liber Numeri 2, 3)
et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)
Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur; (Liber Numeri 2, 10)
et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 2, 11)