Talált 95 Eredmények: vestro
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis praeceperat, (Liber Deuteronomii 9, 16)
arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro; (Liber Deuteronomii 9, 17)
Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra, (Liber Deuteronomii 11, 13)
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: (Liber Deuteronomii 11, 26)
Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 11, 32)
Non facietis ita Domino Deo vestro. (Liber Deuteronomii 12, 4)
Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos. (Liber Deuteronomii 12, 12)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)
Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)
siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis, (Liber Iosue 4, 23)
Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)